Indulgencia plenaria para la Adoración Perpetua de Niepokalanów

Kaplica 2

 

La Penitenciaría Apostólica concedió el pasado 5 de febrero la indulgencia plenaria para el período de los siguientes siete años, que se podrá lucrar visitando en Niepokalanów el Santuario de la Santísima Virgen Inmaculada, Medianera de todas las gracias y de San Maximiliano María Kolbe, así como la Capilla de la Adoración.

Los fieles podrán lucrarse con la indulgencia bajo las condiciones siguientes, a saber: confesión sacramental, comunión eucarística, arrepentimiento por los pecados, oración u adoración terminada con la Oración Dominical, el Padrenuestro, la recitación del Credo y la invocación del nombre de la Santísima Virgen María y de San Maximiliano María Kolbe. 

Las personas enfermas y ancianas, para poder lucrarse de la indulgencia, deberán cumplir, a la primera ocasión posible, tres condiciones (confesión sacramental, comunión eucarística y rechazo del pecado), así como unirse espiritualmente en la adoración a Nuestro Señor, contemplando la faz de Jesús Eucarístico.

Niepokalanow

Prot. N. 273/19/1

DECRETUM

Paenitentiaria Apostolica, ad augendam fidelium religionem animarumque salutem, vi facultatum sibi specialissimo modo a Sanctissimo in Christo Patre et Domino Nostro, Domino Francisco Divina Providentia Papa tributarum, attentis precibus nuper allatis a Rev.do P. Vieslavo Pyzio, Ministro Provinciali O.F.M. Conv. Provinciae Beatae Mariae Virginis Immaculate Conceptae in Polonia, de caelestibus Ecclesiae thesauris plenariam benigne concedit Indulgentiam omnibus et singulis christifidelibus lucrandam, quam etiam animabus fidelium in Purgatorio detentis per modum suffragii applicare possint, dummodo vere paenitentes, confessi ac sacra Communione refecti, Sanctuarium Beatae Mariae Virginis Immaculate Conceptae Mediatricis Omnium gratiarum et Sancti Maximiliani Mariae Kolbe de “Niepokalanów”, Varsaviensis Archidioeceseos, in forma peregrinationis devote inviserint et in Perpetuae Adorationis sacello Eucharisticae Adorationi piisque vacaverint meditationibus, vel saltem coram altari “Stellae de Immaculata” dicato per congruum temporis spatium piis vacaverint considerationibus, concludendis Oratione Dominica, Symbolo Fidei atque invocationibus Beatae Mariae Virginis et Sancti Maximiliani Mariae Kolbe.

Fideles senectute, morbo vel gravi alia causa impediti, plenariam consequi valebunt Indulgentiam si, concepta detestatione cuiusque peccati et intentione praestandi, ubi primum licuerit, tres consuetas condiciones, ante aliquam sacram imaginem Eucharisticae Adorationi se spiritaliter adiunxerit, precibus atque doloribus suis, vel incommodis propriae vitae, misericordi Deo oblatis.

Quo igitur accessus, ad divinam veniam per Ecclesiae claves consequendam, facilior pro pastorali caritate evadat, haec Paenitentiaria enixe rogat ut Sanctuarii Rector et sacerdotes, opportunis facultatibus ad confessiones excipiendas praediti, prompto et generoso animo, celebrationi Paenitentiae sese praebeant.

Praesenti ad septennium valituro. Non obstantibus in contrarium facientibus quibuscumque.

Datum Romae, ex aedibus Paenitentiariae Apostolicae, die V mensis Februarii, anno domini MMXIX.

Maurus Card. Piacenza Paenitentiarius Maior

Chrystophorus Nykiel Regens

Fuente: 

https://www.niepokalanow.pl/wiadomosci/klasztor-kat/w-kaplicy-adoracji-z-odpustem-zupelnym/?fbclid=IwAR1KeIl8d7EkrHLq1McawFbAmwECCZSCbD4ZjeK6c0y29frP_7MgDtftk8o